465
DE VNIONE TERNAII 215
quantus sit veritatis effectus, vt erga suos ini¬
micos, modò recognoscant eam, sit benefica
placidaque. Cum Adamo peccauimus omnes,
at paucissimi sunt, & ferè nulli, qui cum eo
nuditatem suam apertè fateantur: imò po¬
tius, & contrà, quisque quoque cupit videri
nedum, sed esse perfectior, licet omnium
pse sit imperfectissimus, & bysso purpuraque
palliatus maximè nudus. Vitium hoc haere¬
ditauimus à primi parentis appetitu primo,
quod prae caeteris maximè iure vel iniuria sa¬
pere, possidere, vel honorari desideremus,
quod potissimum hoc soeculo hominum est
studium exitiosissimum. Veritas iterum nul¬
li potentiae subijcitur, vel mundanae fortitu¬
dini, quapropter ei nihil obest: nam ipsamet
est fortitudo verâ, potentiam totius mundi
superans. Quid si corpus veritatem possiden¬
tis, in mille frusta secetur, nil patitur animus
eius, at in eo martyrio gaudet. Haec est veri¬
tatis potentia, quam pauci sunt adepti, sed
infrà latiùs audietis eius excellentiam. Nunc
dicemus vlteriùs quas proprietates habeat
Veritas, Pietatem scilicet cum Iusticia iun¬
ctam inseparabili nexu. Est enim Pietas gra¬
tia diuinitùs data, quae docet vnumquemque
se verè cognoscere. Iusticia verò retributio
cuiusque cuique quod suum est, optimè dicitur,
h 2
Qui¬