465
116 METAPHYSICITRACT.
Quicunque virtutes has possidet omnium
est ditissimus. Sciendum est etiam hoc loco
Pietatem operari Pacem & Miseri cordiam,
de quibus suo loco dicetur. Restat nunc vt
Philosophici studij partem alteram intuea¬
mur, quę necessitas est. Victu quidem & ami¬
ctu carere non possumus, ergo nobis neces¬
sarij sunt. In cibo delicijs & potu, vestium
quoque luxu byssino, coccineo, purpureouè
carere quiuis (etiam qui habet) potest, ergo
non sunt haec necessaria, sed in electione po¬
sita, quę si iuxta gratiarum actionem fuerint re¬
cepta, non est eorum vsus ita noxius, vt in su¬
perbiam & gulam vsurpata, sine Dei suique
recognitione. Pauci sunt qui necessitatem ob¬
seruant Philosophicam, vulgarem quis non vel
ydiota quiuis inuitè sustinet, eoque solo ca¬
rere cupit, quod assequi non potest? Iudicat
omnia vulgus superficialiter, id est, ex appa¬
rentia, secundum profunditatem sunt qui iu¬
dicant ferè nulli. Hinc fit vt sit perosa veri¬
tas, quum sub lacero cortice prodit in iucem.
Plus possunt hac tempéstate splendida ve¬
stis, armillae, torques, monilia, gemmęuè di¬
gitorum, quàm ipsa veritas & Sapientia.
Quid mirum cùm Sapientia vera mundò
stultitra facta sit, haec verò Sapientia? testan¬
tur Scripturae S. Veritas ipsa Christus, ac
mnis Sapientia tollitur vt crucifigatur à mun¬
di sa¬