465
118 METAPHYSICI TRACT.
Sopho, mox victus erumpit in conuitia, con¬
temnens omne bonum ac verum, quod à
suo poedagogo non audiuerit, ac si nihil bo¬
ni verique foret, praeter id quod à Gentilib.
veritatem prorsus ignorantibus processit,
Plus equidem potest speculatiua Mens ad¬
uuta vero lumine veritatis, vnico tantùm an¬
no consequi vel momento, quàm assiduus
& improbus labor totius aeui hominis, abs¬
que lumine quaerentis lumen ab his, qui lu¬
ce carent omni. Sed videamus quaenam sit
Gentilium Philosophorum doctrina. Sum¬
mum bonum ponunt benè viuere, quòd in
honestum partiuntur & vtile. Honorum am¬
bitionem & laudes maximè reputant hone¬
sta: denique diuitiarum partum & conser¬
uiationem quocunque iure vel iniuria, bello
vel sudore facta vocant vtilia: ex quibus ni¬
hil expectant, post mortem aliud quàm po¬
steritati memoriam sui, famamque reliquis¬
se. Resurrectionem partim ita negantes, par¬
tim ignorantes, poematum figmenta mille¬
quo nugas, praeter veritatem (cuius quidem
fuerunt expertes) in hominum & suiipsius
perpetuum exitium commentati sunt. Ecce
propter quam doctrinam oportet, verarum
artium professores his exosos fore maximè.
qui de quibusuis artibus & facultatib. plus
ceportasse nomen gerunt. Et si veritatem ob
oculos