465
DE VNIONE TERNARII 119
oculos ponat experientia, nisi per inexpertas
eorum opiniones, qui veritatem nunquam sunt ex
perti, comprobatum sit, pro falso verùm ob¬
ijcitur, & maximo clamore fatuus aestima¬
tur, qui veritatem profiteri vult. Si quis etiam
vanos authores meritò detestetur, mox eo¬
rum discipuli minantur in Vniuersitatibus
tales vel afficere supplico, vel dedecore ma¬
ximo, quod equitationem asini vocant. In¬
terim non vident ipsi, quod sit eorum sola¬
tium, asinos indies equitare vicatim & hono¬
rificè, quibus alios supplicio conantur exci¬
pere. Si dixerint asinos minimè fore, sed mu¬
las aut mulos: tantò viliores existunt, quod
asinorum & equorum sint monstra. Christus non
equum neque mulam, sed asinum equitare vo¬
luit, quem ipsi tantoperè vituperant. Non ca¬
ret suo praesagio sane horum equitatio mon¬
strorum, quam alijs me doctioribus exponen¬
dam relinquo. Quid propter minas istorum
tandem subticebitur veritas, quia sicuti Gen¬
tiles docent, odium parit? minimè gentium:
imò potiùs obire mortem verum Philosophum
decet, quàm negare veritate. In omnibus est
obseruanda veritas, vt summum apud Christia¬
nos bonum: beati quibus datum est coelitùs in
ea perseuerare in finem vsque, quod paucissimis
(hei miserum) contingit. Rogemus Deum ut hu¬
ius solius nos faciat participes. Concludendum
igitur
h 4