465
120
METAPHYSICI TRACT.
igitur solam veritatem expetendam, sollici¬
teque fore quaerendam ab omnibus, ad cu¬
ius fastigium qui saliendum sit vlteriùs au¬
dite.
De secunda gradu philosophico.
CAPVT TERTIVM.
Ex inquisitione sedula veritatis & ne¬
cessitatis in omnibus, vera noticiarerum
omnium resultat, quae opinionum est de ve¬
ritate quorumuis conceptarum, per experie¬
tiam indumbitate certaque resoliitio. Sed opi¬
nio, veritatis est in animo haerens dubiaque
praesumptio. Experientia veritatis est mani¬
festa demonstratio. Resolutioquidem est du¬
bij depositio. Non possumus de quouis du¬
bio certiores fieri meliùs, quàm experiundo
nec certiùs quàm à nobis ipsis. Quapropter
id quod supra de veritate diximus, verifice¬
mus oportet, à nobis facientes exordium,
Superius Pietatem asseruimus, in cognitio¬
ne suiipsius consistere. Hinc fit etiam ut ab
ipsa cognitionem philosophicam incipia¬
mus. Nemo uerè potest ipsum se cognosce¬
re, nisi perfectè sciat quid, & non quis ipse
cuius existat à quo dependet, uel in quem
sit finem factus. His cognitis & non prius in¬
cipit