465
APOLOGIA.
209
vel Chymisticis rebus initiati sunt, vti narra¬
bimus postquam id quod à me silentio prae¬
termissum in Aquae Salis paratione vitio¬
sum fore iudicas, defendero. Non percipis &
miser Alchymista, quàm insulsè quod non
sine bono iudicio factum est nulla ratione
carpas, nempe dictionem Germanicam ([G]ge¬
flossen[/G]) id est liquefactum, esse magis in obscu¬
ritatem sententiae, quàm elucidationem? eo
quòd nullum Sal à natura procreatum sit per
liquefactionem, sed per congelationem tan¬
tùm? non fuit igitur in principio methodi
necessaria, cùm subsequatur his verbis, ([G]Vnd
laß fliessen ettlichmal[/G]) quae Latinè sic reddidi,
& liquefiat aliquot vicib. His apertè liquet
lectoribus, ea liquefactionem artificio fieri
debere, non quidem naturaliter. Ex altera
parte consideraui si per Amanuensem, ani¬
maduersionis inter scribendum aliquo de¬
fectu (quod plerunque solet) accidisset, ac lo¬
co ([G]gestossen[/G]) quod pulueratum Latinè sonat
([G]geflossen[/G]) id est liquefactum scripsisset, aut in
Typographia fortassis euenisset, s in f, & t
in l. mutatis. Verùm ponamus idipsum fore,
nihilominùs erit superflus dictio, quia non
est ad Salis alicuius liquefactionem pulue¬
ratio prorsus necessaria, nisi quis dicat Salia
crassiorum partium ciriùs liquefieri, prout
Sal Gemmae, necnon alia, quod anile quid
esse vide¬