465
APOLOGIA.
210
esse videtur nihil ad rem faciens: nam siue ci¬
tiùs siue tardiùs modo lique factum sit non
refert, industria liquefactionis, vel accelera¬
tio sit operantis officium ad subleuandum
laborem: quapropter omisi, quod minimè
necessariam esse fuissem expertus.
De vini tandem Spiritu mordicùs, vino
fortassis hoc obrutus Theophrastum & suos
reprehendis inquiens.
"Miror hes qui Theophrasti discipuli agnosci uolunt,
non animaduertisse corruptißimam esse hanc extrae¬
ctionem, in quo circulatio prima est, quae in Magistris
quintarum essentiarum, lo. de Rupecißa, & Ray. Lullo
semper est postrema. Deinde non separari phlegmae mor¬
tificans Spiritum nec feces in opere circulandi. Non de¬
clarari signum quando Spiritus cessat ascendere. Scri¬
bi hanc destillationem fieri in frigido, &c. Tum au¬
tem, Quod fequitur esse Aquam intae, non Spiritum,
quae oratio est? Nonne ab omnibus Spiritus vini ap¬
pellatur Aqua uitae? &c."
Breuibus tibi sic respondero. Miror hunc
Leonem Sannium (Suauium dicere putaui)
sese Theophrasticum ostentare falsò non ve¬
reri: nihil enim quàm Theophrasti mentem,
aut scripturas eius minùs intelligit. Non po¬
tuit animaduertisse Theophrastum hoc lo¬
co circulationis mentionem fecisse nullam,
sed circulatorij vasis tantùm, ad separatione
digestione factam vsurpati? Putrefactionem
ad faci¬