465
COLLOQVIVM.
235
Hy. Relinque precor dolores, & causam eo¬
rum aperi nudiùs. SOPH. Aurum & Argentum ha¬
bui quod satis erat, plusque desideras, & illud
perdidi cuius haeres fui, nec obtinui quod
optabam, videlicet Cuprum, Ferrum, Stannum, Plum¬
bum, & Viuum Argetum in aurum & argentum con¬
uertere. CHY. Socium habes, consolare. SOPH.
Quid audio, tu etiam artem hac prositeris? CHY.
Maximè, sed non aurum neque argentum, at Medi¬
cinam venatus sum. Verum priusqua substan¬
tiam omnem combussissem, tantisper abstinui,
donec artem perfectiùs edoctus iterum aggrede¬
rer. Iam iter hoc ad excellentissimum huius artis
doctorem suscepi, quem rogabo vt Charitatis
ergo me doceat, si voles comitare, fortassis
& ipse tui misertus vtrumque meliùs instruet
SOPH. Non sunt mihi pecuniae. CHV. Ego te¬
cum partiar quicquid habeo. SOPH. Gratias con¬
dignas reddere non possum. CHHY. Surge nunc
eamus. Interea tamen dum pergimus, recrea¬
tionis causa confabulemur. Narra quęso qui¬
nam egisti, quo processu rem ipsam aggres¬
sus es? SOPH. Ea recensere minimè iuuat, ve¬
rùm quia cupis faciam. Accepi Martem optimè
limatum, cui quartam sui partem addidi Ar¬
senici, miscens, & in pastam reducens, eam
in vas duplex & obstructum posui. Follibus
per aliquot horas exposui. Post extractam
hanc materiam super marmoreum lapidem
contriui