465
ARTIF. CHYMIST.
308
impedita, quae vitiatam huiusmodi naturam,
ad primam & incorruptam, quantùm fieri
potest, retrahere nititur assiduo: & inde re¬
gulatus in aliquibus viuendi modus oritur,
in illis quae tu protulisti. Et vt ansa tibi ca¬
lumniae magis auferatur. Dico luminis tan¬
tillum hoc in omnibus post peccatum sta¬
tim oppressum & obfuscatum aequaliter, vt
quiuis per se foret impos huius lucis non ex
tinctae tamen. At foedere diuino cum homi¬
nibus pacto repullulare coepit, ac relucere
plus in vno quàm in alio, quod in Abraha¬
mo patuit, &c. GYM. Aristippeum potiùs quam
Epicureum dogma profers in medium. SOL.
Nihil minùs, at mere Christianum. GYMNA.
Christianorum è re fore dicis, quibusuis de¬
siderijs satiari? SOL. Hoc tu loqueris, non
ego. GYM. Quid ergo tu? SOL. Permanen¬
ter satiatum esse completè vel inexpletè qui
busuis desiderijs humanis, ita vt eorum nul¬
lus appetitus (etiam si redeat) dominari pos¬
sit, finem atque scopum esse huius mundi Sa¬
pientum excellentissimum. GYM. Deliras.
puer. SOL. Avia tu Veritatis ad ventrem &
libidinem declinasti, sumpto mox ab eis ar¬
gumento. GYM. Stultum te fore credo. SOL.
Quod tu credis, ego non, tum quod ego, tu¬
minimè credis. GYM. Quid hoc est, audiam.
SOL. Tu te Sapientem existimas, ego nullo
modo.