465
PARS TERTIA.
309
modo. Contra, tu me stultum iudicas. At mi¬
hi teipsum vt fatuum prodis, qui alios doce¬
re Sapientiam praesumis, & scopum eius
gnorare, finemque non erubescis. GYM. Abi
hinc haeretice, desideria tua satiatum in ali¬
os quàm in me. SOL. Absit à me procul hae¬
resis omnis, integram hanc tibi non inuideo.
Sed quia tu saccus es insatiabilis, & fundo
carens, de saturitate, & abstinentia vera ni¬
hil audire sustines. Recedamus hinc Pater.
Nulla hîc Sapientia quaerenda est. TIT. Vbi
ergo eam addisces fili? Nullae sunt alię Scho¬
lae nobis. SOL. Huiusmodi Scholis non in¬
digeo. Docebit me sola Veritas. TI. Vbinam
locorum haec reperitur? SOL. Non est mor¬
tua Pater. TIT. Non, sed oppressa, quibusuis
& expulsa locis. SOL. Emerget vna dierum,
eorum periculo maximo, qui detinent eam
iniustè. TI. Iustus interim patitur. SOL. Ne¬
mo iustus nisi Christus, qui tamen passus est,
quare nos omnes iniusti non patiemur? Au¬
di Pater. Hac nocte mihi Veritas astitit & ap¬
paruit in somno, sub specienitidissimę Nym¬
phae pulcherrimaeque, sed laceris, candidis¬
simis tamen vestibus, quae loquutam mecum,
haec inquit. Sollicite, ne cures admodum ab
hominibus addiscere Sapientiam. Ego te do¬
cebo Veritatem, in his inferioribus & supe¬
rioribus cognoscere. Sed multa priùs te pati
u 3
conue¬