465
318
ARTIF. CHYMIST.
GYM. Scio, hac de causa praeuenire volui pe¬
riculis, in quae praeter meritum incidisse po¬
tuissetis. TI. Immensas ago tibi gratias Do¬
mine Doctor. GYM. Scis quid facias? Puero,
tuo stultam vestem consui iubeas à sartore,
clauamque sieri ligneam, vt stultorum est mo¬
ris gestare secum. Ita sine periculo, quicquid,
loquutus fuerit, per stulticiam excusabitur,
etsi maximè sit haereticum. De stultis enim,
delinquentibus, nullum sumitur supplicium.
Est etiam puer tuus hic verè stultus, licet non
euidenter appareat. Sunt enim vt Spirituum,
& stultorum ab illis obsessorum genera di¬
uersa: quaedam apparetia magis, alia minus,
occulta verò caetera, nec nisi maximè Sapie¬
tibus perspicua. Prudenter prospice rebus
tuis, & amici consilio quantum tibi charus
existis, ac tui libenter acquiescas. Aliud ad¬
huc tibi periculum instat, si hac de re cuipiam
dixeris. Nam quae inter te & me reconditis¬
sima sunt, propalàm facies: & his fortassis,
qui mox atque resciuerint, prodent, quosque
reputabas amicos fore. Consilia haec tua, ne¬
mini reueles, nec etia vxori, aliàs actum est
de te pueroque tuo. Sile, quodque dixi fac
ciùs. Vale plurimum amice Titan charissi¬
me. TIT. Vale tu quoque Doctor optime.
OCEA. Mi Marite, quidnam cupit Gymna¬
siarchus? TI. De Sollicito quaedam loquu¬
cus