465
328
ARTIF. CHYMIST.
palàm foret eorum atque dolus, Patri meo
persuasit astutia, me prout videtis indui: fal¬
dicens haeretica me protulisse. Cùm nul¬
lius alterius tamen quàm ventris ac Veneris
quae contra meas rationes arguens, ipsemet
adducebat, eum redarguissem. Videte quae¬
so, quales Doctores isti Sapientes promoue¬
re norunt. Non sine Dei iudicio factum esse
putetis, at solùm, vt manifestò iam pateat ab
indicijsistorum hominum Sapientia. Consi¬
derate, quales etiam à suis Collegijs prode¬
unt homines induti vestib. meis, nunc haud
absimiles: vt hominibus abdita perquiren¬
tibus notum sit, eorum Sapientiam, summam
fore stultitiam. Plura latent, quae mihi relata
minimè fuerunt hactenus: in posterum ta¬
me rescietis omnia. Siquidem occultum est nil,
quod suo tepore non reueletur. Valete. POP.
Siccine Caphardi, cum Ciuibus agitis, ve¬
stramque tetigitis nequitiam? FAC. Vbi tu
fuisti frater, nunquid rogaram vt non absce¬
deres hinc? SOL. Imò, sed aliud onus incùm¬
bebat mihi fratrer. FA. A quo? SOL. A Nym¬
pha mea, quae mihi tertiò iam in somnis ap¬
paruit, & hac nocte hortata est, atque docuit
ea quae contra Gymnasiarchum concionan¬
tem agere conquerique deberem hodie co¬
ram populo. Feci quod iussit Ciuibus astan¬
tibus. FACE. Tumultum excitastinè? SOL.
Minimè