196
LIB.
II.
ALCHEMIAE
TRACT.
I.
cta
ad
iustam
spissitudinem
depurantur
per
filtrum.
Si
mel
accedit,
mellaci¬
da
muria
vocatur.
Thalassomeli
veteres
ex
aequo
melle,
aqua
marina
&
pluuia,
vel
dupla¬
marina,
melle
simplo
conficiebant,
&c.
Chymici
non
sunt
frequentes
in
eiusmodi
compositionibus,
nisi
cùm
essentias
suas
pro
vsu
miscent
liquoribus
integris,
vel
etiam
extractis.
Seruit
interdum
haec
confusio
essentiarum
extractionibus,
&c.
Affinia
his
sunt
quae
ignibus
aut
humoribus
soluta
confunduntur
è
genere
vegetalium
maximè,
vt
pinguedines,
pices,
&
similia:
ita
cùm
sales
quoque
raphano
soluti,
&
in
muriam
redacti
commiscentur,
&c.
TRACT.
I.
CAPVT
XXXVIII.
De
magisterio
appositionis
seu
ferruminationis.
Magisterium
compositionis
per
appositionem
est,
cùm
absque
totorum
commistione
res
extremis
duntaxat
vniuntur.
Itaque
huius
vsus
est
in
incremento
dando,
fractis
distracti
sue
restitu¬
endis,
inducendo
alterum
alteri
compulando,
&
similibus.
Fit
istud
saepius
quidem
interuentu
glutini
seu
ferruminis:
Non
rarò
tamen
etiam
fit
extremorum
colliquatio,
attractio
&
similia.
Ita
valorum
fractorum
partes
non
rarò
glutinat
Chymicus
per
empla¬
sticas
illitiones,
vbi
colliquefactio
locum
non
habet.
Extremitates
fistularum
nonnunquam
etiam
colliquat,
aut
arctissimè
comprimit,
vt
in
signatura
Her¬
metica
vitrorum.
Sed
multiplex
est
talium
varietas.
Pręstantes
sunt
metallo¬
rum
conglutinationes,
inaurationes,
inargentationes,
gemmarum
iunctu¬
rae,
&
similia.
Conglutinantur
partes
aureae
vel
argenteae,
eaedem
vel
diuersae,
per
boracem,
Chrysocollam,
&
similia,
ita
vt
committantur
extremitates
arctè,
ijsque
asseminetur
scobs
vel
ramenta,
aut
particulae
metalli
sui,
postea
fluxus
circum
ponatur.
Prunis
adhibitis
scobe
fluente
iunguntur.
Plinius
aurum
argentosum
ferruminari
ait
per
santernam,
auro
&
septima
parte
argenti,
additis
vnaque
contritis,
signumque
esse,
si
addita
santerna
nitescat.
Ae¬
rosum
verò
dicit
se
contrahere,
hebetarique
&
difficulter
ferruminari
&c.
Ferri
partes
diuersae
glutino
cupri
solidantur
asperso
vitro
trito,
vel
si¬
mili
fluxu.
Vel:
Cupro
liquato
immisce
sescuplum
arsenici
albi
vel
alterius
fluxus,
&
hoc
glutine
ferrumina
ferrum,
aut
cuprum.
Potes
&
ferrum
frigidè
vnire
per
fluxum
potentialis
ignis,
qui
humore
madefactus
feruet,
&
ferri
extre¬
ma
iuncta
colliquat.
Orichalcum
integratur
mistura
boracis
&
limatae
scobis
orichalceae.
Plumbi
extrema
committuntur
oleo,
vel
alio
pingui,
cum
stanno.
Stan¬
num
item
oleo.
Pli¬