469
204
LIB. II. ALCHEMIAE TRACT. I.
Romani vnciae sex, calcis viuae vnciae octo, limati chalybis sescuncia. Fiat
puluis.
Vel: Oleum sulphuris, oleum antimon. olei croci Martis, oleum Veneris, singu¬
lae partes, misceantur cum salis comm. partibus duabus. Hoc cementum
ad colorandam Lunam facit, sicut & hoc: croci Martis vncia, hydrargyri
sublimati quadrans, calcis Lunae vnciae quinque.
Cementum dealbando cupro: arsenici albi vnciae duae, salis nitri se¬
scuncia, tartari albi vncia, cretae sescuncia. Fiat puluis.
Dealbando orichalco: arsenici albi, tartari albi, sal. com. q. s.
Ad plumbum: aeris vsti, vitri triti, q. s.
Coloritia ex rebus ijsdem fiunt, diuersa tamen pro diuersis metallis,
potissimum ad colores exaltandos, quanquam etiam ad iudicia perfectio¬
nis, veritatis, & adulterij adhibeantur. Auri coloritium fit ex multo sale
ammonio, nitro, aerugine, vitriolo, sale capitis mortui, vel ipso capite mor¬
tuo ex aquis fortibus. Argenti coloritium minus habet salis ammonij, vel
etiam nihil, vt & salis capitis mortui. In pastas rediguntur, illud cum aceto
vel vrina, hoc cum aqua fontana.
Affinis porrò seruilibus compositionibus est pastillus plumbargen¬
teus, (Agricolae stannum vocatum) qui fit in excoquendo argento, vel etiam
auro, è venis aut massis impuris, aut his ab alijs metallis liberandis. Inserui
enim duntaxat elaborationi, cum mox fulmine facto segregetur. Fit colli¬
quatione cum venis, vel massis, sed diuersis modis pro diuitijs venae, metal¬
li, &c. Exempli caussa: si vena auri vel argenti diues excoquenda est, ipsa
quidem in fornacem imponitur cum lapide, lythargyro, molybdaena, fluo¬
ribus, &c. At in catino ante fornacem illiquatur in plumbi centenarium: sin
pauper est, in libras quinquaginta. Detractis scorijs & lapide, relinquitur
stannea mistura. Minus additur plumbi si vena ipsa eo instructa est. Ita si aes
habet aurum aut argentum tam in vena quàm in excocto, suus est modus
prout intra libram argenti valor est, vel libram excedit, de quibus suo
loco.
TRACT. I. CAPVT XL.
De magisterijs catalyseos, & primùm per repurga¬
tionem.
Magisterio Geneseos absoluto, sequitur de catalysi, cum totum in par¬
tes integrales dissoluitur, ex quibus compositum erat.
Catalysis fit dupliciter. Aut enim repurgatio fit substantiae, aut sepa¬
ratio.
Repurgatio substantiae fit, cum à superfluitatibus alienis substantiae
adhaerentibus repurgatur. Neque intelliguntur hic ea quae nascendi neces¬
sitas