DE
MAGISTERIIS.
205
sitas
pro
adminiculis
requisiuit,
quae
tolluntur
per
extractiones,
sed
quae
fo¬
ris
circumstant,
&
pro
impuritatibus
externis
habentur,
mera
substantia
nihilominus
suae
extractioni
relicta,
si
quidem
adhuc
est
integra.
Nam
&
essentificata
cadunt
ad
hoc
magisterium,
si
quid
in
apparatu
illis
accessit
pe¬
regrini,
propter
quod
sunt
rectificanda.
Inseruiunt
huic
magisterio
potissi¬
mum
abstractionum
modi;
deinde
etiam
alij,
qui
illis
parum
valentibus
substituuntur,
veluti
excoctiones,
abscessus,
extractiones,
&c.
Illustres
in
hoc
magisterio
sunt
repurgationes
mineralium,
vt
metal¬
lorum,
hydrargyri,
salium,
&c.
Deinde
etiam
humorum,
&
his
affinium.
Mineralia
aut
statim
nascuntur
sua,
licet
non
omninò
pura,
aut
diffusa
sunt
per
venas,
à
quibus
tamen
item
abstracta
non
semper
sunt
ab
omni
alieni¬
tate
absoluta.
Vtraque
emundationis
ratio
chymici
est
artificij,
(sed
propter
laborem
officinarum
sordidum,
à
venis
abstractio,
&
elaboratio
per
seruos
administrata
est,
&
postea
excoctoribus
alijsque
relicta.
Sed
nihilominus
scientia
philosopho
di¬
gna
est,
&
magna
industria,
eaque
subtilis
remansit
etiam
in
probatorum
familia.)
De
separatione
itaque
à
venis
primò
praecipiendum
est;
postea
de
emun¬
datione.
DE
VENIS
METALLICIS.
Quibus
venis
steriles
adhaerent
minerae,
ab
his
segregantur
delectu,
lotionibus,
nonnunquam
etiam
tostionibus
&
similibus,
(sunt
enim
in
prae¬
parando
vsitatae,
vstio,
tostio,
crematio,
comminutio,
lotio,
cribratio,
discretio,
eae¬
que
plures
vel
pauciores,
variae
quoque
pro
minerarum
diuersitate)
quibus
sales
volatiles,
mercuriales,
arsenicales,
sulphurei
&
alij
spiritus
facilè
abscedunt,
quorum
tamen
praesentia
vel
vsu
praenoscenda
est,
vel
diligenti
examine:
quandoquidem
elaboratio
non
parum
variat
praesentibus,
absentibus.
Ita
habenda
ratio
est
etiam
diuitum,
&
pauperum.
Simul
enim
eadem
fornace
vno
igni
non
excoquuntur,
nisi
cum
diuitum
damno,
&
diuersa
requirunt
additamenta,
regiminaque
ignium.
Praeterea
vniformisne
sit
tota,
an
varia
contineat
metalla:
multum
an
parum
plumbi,
&c.
Item
refert:
sicut
&
fi¬
xumne
insit
metallum,
seu
duritia
sua
perfectum,
an
molle
&
volatile.
De¬
bet
&
furnus
ita
parari
ne
vllibi
hiet
rimis
actis,
aut
quid
humidi
sentiat
à
quo
excutitur
metallum.
His
&
similibus
diligenter
obseruatis,
praeparatio
instituitur
&
eli¬
quatio
seu
excoctio.
Venae
diuites,
&
alioquin
mites,
si
sunt
vnius
generis,
excoquuntur
si¬
mul.
Durae
&
intractabiles
additamenta
fluxuum
tritorum,
&
cum
carbo¬
num
puluere
probè
mistorum
requirunt;
discrepantia
tamen,
prout
magna
vel
parua
est
contumacia.
Ita
&
ignis,
&
directio
operis
variat.
Metallum
di¬
ves
nobile,
aut
mineris
mistum
acribus,
excoquitur
in
furno
clauso
vsque
ad