352
Idem sperma
naturae &
artis.
Lapis ani¬
malis.
CLANGOR
generantur, sicut enim fuerunt generata metal¬
la per naturam a proprio spermate metallorum,
ita possunt generari ab eodem spermate perar¬
tem potissime. Quia argentum viuum corporum
perfectorum est fixum, cum sit calore sulphureo
in ventre terrae decoctum actione mediocri seu
temperata. Sulphureitas vero fixa, & argen¬
teitas viua fixa, in profundo substantiae auri &
argenti sunt substantia fixa. Et talis substantia
subtilissima & purissima est, facillimae, & tenuis¬
simae liquefactionis ad modum cerae, & est fixa
super ignis pugnam. Per dictum ergo sulphur,
& per dictum argentum viuum coagulant ar¬
gentum viuum, & ipsum in naturam solificam &
lunificam conuertunt, & etiam conuertunt omnia
corpora metallica & imperfecta, ad naturam per¬
fectam, solificam & lunificam. Ergo ex prae¬
dictis operatur ars, vt ista scientia in paucis di¬
ebus vel horis, quod natura facit in mille annis.
Nota Omne sal fixum ponitur pro corpo¬
re vel pro retinaculo, Et tale sal extrahitur a re¬
bus calcinatis, & sal nostrum quod est tinctura
extrahitur a calce metallorum per putrefactio¬
nem, vsque totum compositum exuat suam natu¬
ram, & induat alienam.
De tali sale dicit senior: Primo fit cinis, po¬
stea sal, & de illo sale per diuersas operationes
Mercu¬