352
CLANGOR
lioquin ligamentum sponsalitij verteretur in fugam
spiritus non fixi, & sulphuris volatilis. Volatile
non superet summam fixi cum eo vniti,
Vnde dicit Plato: Si parum sulphur proijciatur
super multitudinem corporis, ita vt supra ipsum
habeat potentiam, conuertit ipsum in puluerem,
cuius color erit sicut color corporis super quod
proijcitur spiritus auri vel argenti. Sed quia sul¬
phura non possunt corpora ingredi nisi median¬
te aqua scilicet Mercurij, cum aqua facit eorum
matrimonium, quia est medium coniungendi tin¬
cturas, id est, sulphur & fermentum: Ideo in ea dis¬
positione primo ponas calcem corporis seu fer¬
menti, Secundo ponas aquam, id est, spiritum,
Tertio ponas aerem, id est, animam, siue sulphur a
corporibus extractum. Et vt vtar philosophico elo¬
quio & doctrina: Si miscueris prius oleum in terra,
erit oleum mortificatum in terra quim oleum in terram in¬
trat, et ab ea sorbetur. Si vero prius posueris aquam, et
postea oleum, stabit oleum supra aquam, aut si prius po¬
sueris aquam, et postea terram, erit aqua pondero¬
sior terra. Cum ergo coniungis elementa, scilicet
aquam & aerem vt figantur in terra: Si est ad al¬
bum elixir, semper sit plus de terra quam de ali¬
quo alio elementorum, Alioquin terra non fige¬
ret spiritum, immo secum euolaret, Et hoc fieri de¬
bet, secundum rationem, iuxta deaquationis mensu¬
ram