352
BVCCINAE. 59
ram. Verbi gratia: ad lunare elixir. Si est de aere,
vnum pondus, & dimidium, de aqua debent esse
duo pondera, & de terra tria debent esse pon¬
dera, & terrae fermentum sit ter tantum, quan¬
tum sit sulphur album. Vt si dimidium alte¬
rum pondus fuerit de sulphure albo, tria pondera
debent esse de fermento, & duo de aqua, & erit
lixir completum. Et ideo hanc cautelam habeas in
compositione veri elixir, & ita opereris, vt di¬
ctum est, vt scias quantum debeas apponere de
terra, quantum de aqua, & quantum de aere ad al¬
bum elixir, & quantum de igne ad rubeum. Ratio
est, quia si magis poneretur de terra quam dictum
est, mortificaret animam: Si vero minus, fieret elix¬
ir nimis humidum, nec figeretur. Et similiter de
qua, si plus apponeretur, esset humidum & nimis
molle, si minus, esset siccum & durum, nec penetra
ret. Et si de aere similiter minus apponeretur, non
coloraret perfecto colore, & si magis esset in perfe¬
ctione coloratum in albo elixir.
Ad solare vero elixir, cum sol sit calidior lu¬
na debent esse duo pondera terrae, tria de aere, tria
de aqua, vnum pondus & dimidium de igne, nam
pondus ignis est medium pondus aquae, Et in hoc
neque est additio neque diminutio.
Dicit Raymundus: Cum volueris elixir ad ru¬
beum per traditionem generalis doctrinae, doctri¬
p iij