352
CLANGOR
nam faciendi elixir ad album resumes in exem¬
plum. Nam hic modus faciendi elixir ad album,
repeti non oportet, nisi solum pro quolibet elemen¬
tato albo, elementatum ponas rubeum, quoni¬
am in elixire ad rubeum, apponitur ignis vlte¬
rius, qui totum rubificat, & sublimatur vt spiri¬
tus. Pondera vero elementorum, sunt duo pondie¬
ra terrae, & tria aquae, & totidem & vnum pon¬
dus & dimidium de sulphure rubeo. Primo enim
ponas terram, quia participat cum fermento, Se¬
cundo ponas aquam, quia est medium inter ter¬
ram & aerem, Tertio ponas aerem, quia est me¬
dium inter aquam & ignem, Quarto ponas ig¬
nem, sed ignis per aerem figitur sicut & aqua per
terram, etc. sicut scis.
Sciendum est. Quod si lapis philosophorum pu¬
rificatus adiungatur cum aliquo corpore, & quali¬
tercunque destruatur corpus, materia lapidis sem¬
per remanet cum illa parte corporis, quae magis
est purificata secundum viam naturae. Nam lapi¬
dis materia figit ignem, neque potest comburi, quia
ipse lapis super omnem ignem perpetuus est crea¬
tus: Et ideo quanto magis in igne perseuerat, tan¬
to plus augmentatur virtus eius in quantitate &
qualitate, quia lanis philosophorum non habet hu¬
miditatem terminabilem, & licet siccus sit in expe¬
rientia, copiosus est humiditate vnctuosa in eius
occul¬