352
BVCCINAE 60
occulto, quę nunquam potest destrui per aliquam viam.
Quia si corpus cum quo commiscetur destruitur,
semper remanet eius substantia subtilis vel grossa,
secundum quod fuit pręparata, quę est vera & res fixa,
Ideoque nisi destruatur corpus, materia vel medici¬
na de ipso creata & extracta semper perseuerat,
Haec Geber dicit. Alius Philosophus dicit in tur¬
ba: Sciant omnes inuestigatores huius artis, quod eli¬
xir quantumcunque praeparetur vel subtilietur, to¬
tum nihil est, nisi post praeparationem cum vero
fermento coniungatur.
Nota de fermento.
Notandum est quod quando elixir coniungi¬
tur cum corporibus, oportet quod coniungatur
per minima, vt dicit Albertus. Vehemens et vtilis
complexionatio fieri nunquam potest rebus solidis, nisi
prius soluantur in aquis, & tunc commisceantur ad
inuicem, & in locis calidis agente calore naturali,
vel sibi proportionabili vaporaliter se connectant
spatio temporis competentis, Quia oportet elixir
primo soluere, postea corpus praeparare & solue¬
re, vt elixir, postea vero accipere & coniungere
dissolutiones, videlicet de elixir partes tres, & de
corporibus praedictis partem vnam, postea oportet
hoc totum congelare & iterum soluere, & con¬
gelare, & sic reiterare, donec totum factum sit
vnum, sine aliqua separatione, & hoc totum
Vaporalis
annexio.