352
SCALA
naturae in vase philosophiae. Nam cum stete¬
rint per moram temporis, vincet fortius eorum, con¬
uertens totum in spiritum sibi simiem, & ipsum
cum impotens sit vinculo suo non stat, coniunge
ergo ipsum, vt generet sibi similem, nec coniungas
ad ipsum cum quouis alio, vt se conuertatur nisi cum
eo de quo fuit in principio, & ratio est quia sulphu¬
ra sulphuribus continentur, & humiditas similiter
humiditate. Nam spiritus conuertens sulphur in
spiritum sibi similem, factus est vterque fugiens, &
spiritus aerei simul in aerem, scandentes se diligunt,
vt Hermes inquit, Portauit illum ventus in ventre
suo. Quia generatio geniti nostri fit in aere, & nas¬
cens in aere sapienter nascitur. Ascendit enim a ter¬
ra in coelum iterumque descendit in terram, con¬
quirendo vim superiorem, & inferiorem. Vnde
Arnoldus: Oportet a terra exaltari filium nostrum
ad aerem in cruce, nam sic oportet ipsum pati, &
ita intrare in gloriam suam.
Nonus gradus dicitur refermen¬
tatio.
Quae est duplex, scilicet alba & rubea. Quo¬
rum fermentum solis est sol, & luae lumina.
Est autem fermentatio animantis incorporatio
saporis restauratio, odoris inspiratio, entium sup¬
pletio. Et sicut corpora substantialia & super ig¬
nem,