151
LAPIS PHILOSOPHICVS.
De separatione per uehiculum.
Cap. II.
Alijs meis libellis, utpote chymisti¬
cis, docui rationem separandi coelum
ab elementis per se. Quamobre
lectorem esse relegandum iudicaui potius,
quàm diuersis unum idemque repetendum.
Nunc uerò quòd à nonnullis corporibus non
facilè sine uehiculo fieri nequeat, hanc uiam
etiam ostendemus exemplis, quibus me¬
lius quàm regulis addiscere queas: & prae¬
sertim quòd uini, philosophici mentionem
fecerimus.
Accipe grana tritici, hordei, uel siliginis,
quae macerata prius aqua pura ut intume¬
scant, eximantur ab ea, soloque sic accumu¬
lentur in aceruum, ut post aliquot noctes
atque dies incalescant ac germinent. Quo
percepto distendantur, ut exsiccari ualeant.
Aut si necessitas urgeat, in sporta lata uimi¬
nibus contexta, superque fornacem inuersi¬
camini similitudinem referentem, id est in¬
ferius angustam, latamque superius extendan¬
tur, & fumo subtus excitato siccentur, do¬
nec semitosta non adusta colore subrusso
tamen appareant: Animaduertendum est
interea ne sporta succendatur igne, sed à flan¬
ma longè satis eleuata sit. Granum hoc mo¬
la
B 4