151
LAPIS PHILOSOPHICVS.
la non admodum acri macinetur, aut crasso
modorum patur, non in farinam sed in fru¬
stula quaedam. Postea reponatur in uas li¬
gneum, & quae longo tempore bulliuit af¬
fundatur aqua feruentissima, cooperiaturque
uas optimè: Postquam refrixerit & quieue¬
rit, liquor per setacium uel saccum eijcia¬
tur, ne commisceantur ei frustula. Vbi iam
separaueris aquam primam hanc, aliam af¬
funde feruentem, ut prius, & cola. Saepius
idipsum repetas, donec uideris omnem à
grano substantiam in aquas transiuisse: quod
gustu facilè percipies liquoris & grani.
Tandem accipe liquores omnes, & in ca¬
cabo feruere tam diu facias, donec in spis¬
situdinem flaui despumatique mellis reducan¬
tur. Inde mox in uas aliquod positum destil¬
labis, & ab isto melle uinoque philosophico
separabis animam cum suo spiritum, subli¬
mabisque toties donec ab omni phlegmate
liberentur. Quicquid residuum fuerit cor¬
poris in fundo uasis destillatorij subsidens
eximes, & in umbra uel per euaporationem
humorum exsiccabis. Demum igne uiolentissi¬
mo reduces in cineres aridissimos, quibus
affundes aquam feruentem, & in ea bullire
diutissimè facies, ut inde capitellum (quod
aiunt) habeas asperrimum. Hoc supernatans
& clarum inclinatione separabis à cineribus,
& his