151
LAPIS PMILOSOPHICVS.
& his aquam priori similem affundes, coques
et repetes quae iam dixitam diu, donec aspe¬
ritatis nihil in postremo sit capitellò, quod
abjicias. Alia praecedentia, quaeque per ma¬
nicam filtream transire facito in limpidissimum
liquore, & huc euaporare sinito uitreis or¬
ganis, ut habeas tartarum nostrum, & sal na¬
turale rerum omnium. Hoc super marmoreum
lapidem in loco humidò frigidoque resolvi
poterit in aquam tartaream, & c.
De secunda Separatione. Cap. III.
Postquam essentiam quintam à uino
philosophico uel uulgari cuiusuis co¬
loris (modò merùm ac uiolentissimum exi¬
stat) habueris optimè rectificatum, prout in
chymicis docui libellis, huiusmodi succum
reducas ad summam simplicitatem conti¬
nuis rotationis motibus ut ibidem habetur.
Et finito rotae circulo uidebis iterum ab im¬
puro separatum purum, & natare superius
aeris colore serenissimo. Hoc ab impurò se¬
para per inclinationem, & serua. Coelùm ha¬
ctenus uideris nudum quod stellis inferiori¬
bus, non alias ac supernum est superiorib. ad¬
ornatum, habere poteris. Mirabuntur ne iam
Physici Grecos imitantes, quòd coelum &
stellas manibus contractemus, aut ut caetera
negabunt? Parui sanè refert quid faciant.
De
B 5