151
LAPIS PHILOSOPHICVS.
De ornamento Coeli metaphysici.
Cap. IIII.
Stellae nobis inferiores existunt indi¬
uidua quaeuis à natura hoc in inferiori
mundo producta, coniunctione stellarum & coeli
superiorum cum inferioribus elementis. Iam audio
uoce eorum in nos fremitantium dicentem: Vah,
tollantur similes homines, qui coelum terrae se
coniungere posse praesumunt. Clamitent altius
ad raucedinem, audire maiora cogentur. Coe¬
lum est materia coelestis et uniuersalis forma,
continens in se formas omnes distinctas, ab
nica forma tamen uniuersali procedentes. Qua¬
propter quicunque nouerit indiuidua, per me¬
taphysicam arte in genus generalissimum redu¬
ci posse, ac postmodum ei uirtutes specia¬
les uel plures infigi, medicinam uniuersalem
facilè reperiet, quae corruptiones & morbos
particulariter uel uniuersaliter omnes tollere
poterit: cùm unicum sit omnium corruptionum
exordium, & uirtutum renouantium uel animan¬
tium fons unicus: quis igitur nisi mente pri¬
uus philosophus dubitare poterit. Verùm
quòd hoc apertissimè descriptum sit à plu¬
rimis philosophis, quinam fiat, non urge¬
bo latius, ad ea potius transibo, quae sunt ob¬
scuriùs ab eisdem posita, ut elucidare que¬
am,