151
LAPIS PHILOSOPHICVS.
am, & studium istud promouere. Acta qui¬
dem ab alijs eodem tractare genio nil pro¬
dest lectoribus. Lege igitur quae hac de re¬
scripserint ipsi, & cum his confer, ut quod
utile sit, hoc teneas.
De definitionibus & nonnullis diuisioni¬
bus uocabulorum, quibus in Opusculo de¬
scribendo hoc utimur. Cap. V
Suum a suo Chaos Metaphysicum opus
majus exordium sumit. Est igitur neces¬
saria definitio huius & aliorum inter extre¬
ma duo mediorum omnium. Chaos hoc loco
propriè dicitur formarum particularium &
materiarum suarum cum uniuersali forma suaque
materia confusio. Quod uarijs consideratur
modis: Primo pro confusione hominum
intellectus non intelligentium artem istam. Se¬
cundo pro confusione partium extremum hoc
primu constituentium. Tertio pro confusione
qua se habent confusè cum suis extremis, &
successiuè media quaeque, unum ad alterum ui¬
delicet potentia, necnon ad omnia, quouis
in quibusuis & istis in quolibet existentibus.
Quarto ueluti natura medium est inter ele¬
menta & elementata: non aliàs artifex in
hac arte medium habetur inter Chaos,
perationes, Medicinam perfectam & Per¬
fectissimam. Ex istis quatuor intelligi
facilè