151
LAPIS PHILOSOPHICVS.
facilè potest, medicinas dictas de sua poten¬
tia in actum deduci, mediantibus mate¬
ria, forma, coelo, & operationibs interme¬
dijs. Motu nanque per artificę excitato, Cha¬
os transitad secundum extremum, quod est
medicina perfecta, & ista ad perfectissimam
iuxta mediorum ordinem, atque dispositio¬
nem ad alterutram. Vt rem acutiùs percipi¬
atis, est Chaos nostrum uniuersale quid,
mnia quae nos operamur in se concludens,
à cuius uentre debet ingeniosus artifex
licere materiam suam, formam, coelum, &
elementa, ut ex his medicinas conficiat
quae dictae sunt. Materia metaphysica di¬
citur, prima & unjuersalis materia, siue
Mercurius ad uegetationem mouens, &
particularem formae materiam primam
extrahens à forma. Tribus modis consi¬
deratur hoc loco: Primo quidem ut subie¬
ctum passiuum, quod sub artificis excita¬
tione per media requisita motum, patitur:
ex quorum omnium operationib. oritur coe¬
sum de sua materia. Secundo consideratur
ut quoduis corpus aegrum, quod formam
patitur medicinarum, ut res elementares for¬
ma uegetabilem. Tertio, pro formae uęl for¬
mae materia, ueluti materia prima subiecta
coelilactionibus. nam alias formae uim ob¬
tinet, ut postea latius. Hac etiam ratione
coelum