151
LAPIS PHILOSOPHICVS.
opiniones sui capitis uentosas ingerunt;
ab expertis dudum conscriptis, quae non
intelligunt hona ueraque, mala & falsa im¬
peritè efficiunt. Nota tria principia in ma¬
gia ista naturali occulta, sine quorum per¬
fecta noticia, nullus operantem sequitur ef¬
fectus. Primum principium in uno consi¬
stit, non à quo, sed per quod omnis miran¬
dorum naturalium uirtus producitur in ef¬
fectum, de quo diximus: quia purum ab uno
procedens non componitur, neque mutatur.
Ad ipsum à ternario & quaternario fit ad
monadem progressus, ut compleatur de¬
narius: peripsum enim est numeri regres¬
sus ad unum, simul descensus in quatuor;
& ascensus in monadem. Impossibile est
compleri denarium, nisi per ipsum: monas
in triade laeta conuertitur. Omnes hoc
principium post principium monadis ig¬
norantes, nil in ternario proficiunt, nec ad
sacrum quaternarium pertingunt. Nam
etsi magorum libros omnes habeant, side¬
rum cursus, uirtutes, potestates, operationes,
& proprietates perfectè cognoscant; ipso¬
rumque imagines, annulos, sigilla, & secretis¬
sima quaeque ad plenum intelligant: nullum
tamen mirandorum consequi possunt in suis
operationibus effectum, sine huius princi¬
pij