151
LAPIS PHILOSOPHICVS.
rius est, quòd haec scientia tantis inuoluta
sit mysterijs, ut sine doctore peritissimo non
queat apprehendi: nisi Deus omnipotens
mentem singulari dono uelit illuminare:
quod rarissimè fieri consueuit. Quintò
requiritur uniuersi totius superiorum, & in¬
feriorum diuisionis cognitio, ab uno usque
in quaternarium, in tenario quiescentem.
Item oportet ordinem descensus & ascen¬
sus, gradum; numerum, inflexum & refle¬
xum, esse & non esse in unum & tria: hoc
uerò scire difficillimum est, quia omnis mi¬
randorum effectuum radix, quocunque mo¬
do fiant in magia tam naturali, quàm su¬
pernaturali, huius principij fundamento
innititur: quocirca omnis qui hunc ordi¬
nem apprehenderit, ipsumque modum in¬
tellexerit, consummatus erit in omni ma¬
giae scientia profunda, mirandosque in ope¬
ratione consequetur effectus. At quia haec
scire difficillimum, paucissimi cum utilita¬
tè, multi uerò sine fructu laborant in ma¬
gia. Sextò conuenientem arti uiuendi
modum ut cognoscat, oportet, ordinemque
laborandi, temporis horam, opus operisque
dominum, id est planetarum, locum aptu,
formam, materiam, & materiae commix¬
tionem, purum & impurum, simplex et com¬
positum,