151
LAPIS PHILOSOPHICVS.
positum, simile ac diuersum, coniunctorumque
nexum: & post hęc omnia suęmetipsius mensu¬
ram animae uirtutem; & bonitatem ineundi po¬
tentia. Septimò, ut sciat sub cuius planetae
dominio spiritus horae, diei, temporisque sit
quaelibet res mundi, secundum substantiam,
accidens, & effectum maximè per quem ope¬
rantur. Inferiora namque superioribus subiecta
sunt, & sola similitudine, quae substantia, ac¬
cidente, potentia, uirtute, numero, gradu, ac
proprietate costat, per applicationem unius
ad aliud, modo in arte firmato, mirandorum
in magia naturali fit utilis operatio. Octa¬
uò, necesse est scire in magia naturali nec
non operantem intelligere proprietatem intelli¬
gentiarum omnem, gradus, loca siue locationes,
nomina uerbaue, & officia seu opera; quem¬
admodum se habent ad extrema in ordine,
quomodoque per eas operandum sit in qua¬
libet intentione uniuersali: aut primùm
necessaria est scientia, per quam certè per¬
ficiuntur, quemadmodum caro ne putre¬
scat, sale conseruatur. Nonò, in his quae
solus perficere non potest, socios eum
portet habere, uel natura dignos, uel in¬
stitutione dignificatos: quia sociorum indi¬
gnitas operationis effectum impedit in om¬
nibus operationibus magiae tam naturalis quàm
super¬