151
LAPIS PHILOSOPHICVS.
te iuuari potest, necnon id adipisci quod
à natura hac in parte negatum fuerit: prae¬
cipuè rationis usu, tandem sobrietate ui¬
ctus, & medicinis philosophicis: horum uni¬
co uel omnibus simul adhibitis remedijs.
Verùm ut melius intelligatur, quid haec si¬
bi uelint, ab omnibus definitionis termi¬
nis, ad ultimum usque ueniendum. Mens
bene composita dicitur, quoties animus
cum anima tali uinculo iunctus est, ut cor¬
poris appetitus frenare ualeat. Corporis
bona dispositio, quum suis corruptis ap¬
petitibus minus fuerit obnoxium, intelli¬
gatur: & optima, quum partium eius com¬
ponentium excellentiorem temperaturam
acquisiuerit: tunc minus quae sua sunt ap¬
petit, mentique fit obedientius. Quicquid
appetit corpus, id corruptum est, uerùm ni¬
hil appetere potest, nisi per facultatem
nimae, quae corporis est motrix: haec simpli¬
citer mouet absque boni uel mali conce¬
ptione: Corpus huiusmodi motum susci¬
pit, & per sui corruptam naturam in ma¬
lum appetit exequi, nisi resistat animus,
qui nil nisi bonum suadet. Est igitur ani¬
ma bonum inter & malum sita, suamque
boni habet optionem per bonum, & ma¬
li