151
LAPIS PHILOSOPHICVS.
no habent, in unum facilè conueniunt, sed
eo facilius, quò minùs per interualla remo¬
tae sunt ab uno. Quapropter mentis à cor¬
pore distractio necessaria est, ut eius & alte¬
rius fiat unio. Sed cum unio persectionem
requirat, ab extremo perfecto (sicuti suprà
dixi) per medium fieri debet ad imperfe¬
ctum transitus, ut istud perficiatur. Per
huiuscemodi mentis à corpore distractio¬
nem, quam uoluntariam nonnulli mor¬
tem uocant, acquirunt animus & anima
simul iuncta potentiam ac dominium in suum
corpus, quod solus animus antea non ita
habebat, ob renitens medium, per quod
supernaturalis transitus fieri debet: quia
non conueniunt inimici, nisi per seque¬
strem neutrum ex parte discordiae, sed par¬
ticipem ex parte reconciliationis cum
troque. Hoc labefit Astronomia iudicia¬
ria, quae dispositionem astrorum inclina¬
re, licet non necessitare docet. Nam astra¬
mentibus hominum longè sunt inferiora,
pariter ignobilius parum, aut nihil penitùs
in se nobilius agere potest. Verùm si corpo¬
ra humana uincant animam, eamque re¬
ducant in corruptibilis corporis seruitu¬
tem, inficias non iero, quia corpora
stro¬