151
LAPIS PHILOSOPHICVS.
unum & idem ante mentis compositio¬
nem, sed pòst, & in eo conueniunt nostri
philosophi cum theologis: nam siue men¬
tem uocemus spiritum siue animam, ap¬
pellatione unius, non excludimus alte¬
rum, propter unionem iam factam.
Nulla dicitur etiam unio uera, nisi fue¬
rit inseparabilis. Possunt nihilominus
unionis initia iaci, quae non consequun¬
tur effectum: per hoc non stat, quin
mens adhuc imperfecta magis uel minùs
appelletur. Qui perfectam consequuntur
mentem, sunt paucissimi: qui inchoatam
habent, multi: qui nullam uerò, plurimi.
Nunc ad corporis anatomiam veniens, ut
suprà dico, bonam corporis dispositionem
ad ueram speculationem esse necessari¬
am. Nil mirum, quia corpus ex sui cor¬
rupta natura plurimùm aggrauat animam
& impedit, quò minùs spiritus actiones
percipere possit. Nonnullis à natura da¬
tum est, magis idoneos fore caeteris ad
hanc separationem faciendam, utpote
quibus ad naturalem corruptionem in eo¬
rum formatione, per accidens nulla pror¬
sus, uel pauca saltem accessit corruptio.
Minùs apti sunt, qui praeter ortiuam corru¬
ptionem