551
TERTIVS. 141
vel mellis purgati, atque praeparati, vt infe¬
rius docebitur, in quo ponantur malacitria,
prius aliquo modo exiccata, quod fiet, si re¬
linquatur per noctem integram, maximè tem¬
pore aestiuo: in hyeme vero in loco aliquo
commodo per horas tres, deinde in saccha¬
ro vel melle, per diem naturalem maneant.
Quibus sic factis, eximantur ex melle, vel sac¬
charo, atque ipsum mel, vel saccharum, ad
gnem lentum bulliant per horam dimidiam,
deinde cum deferbuerit bene, inijciantur ma¬
la rursus. Atque sic per biduum faciendum,
donec ad iustam crassitudinem ipsum mel¬
vel saccharum coctum fuerit. Quod si melle
vti velis, bis erit purgandum, & colandum
secundum artem, vt infra docebitur. Quod
cum factum erit, immittantur mala citria, &
bulliant igne lento ad horae quadrantem
postea auferantur ab igne, sicque diem inte¬
grum maneant. Sequenti verò die iterum ad
ignem coquantur per horam dimidiam,
atque sic per duos dies faciendum, vt mel
vel saccharum vnà cum malis citrijs, perfe¬
ctè conficiatur. Tota enim ars consistit in co¬
quendo omnia simul, aut etiam in solo mel¬
le, vel saccharo. Nam si minus rectè coqua¬
tur, facilè fumum redolebit: sin verò optimè,
& rectè coquatur, res erit stomacho amica
& pretiosa. Hac etiam via & ratione, alij fru¬
stus condiri queunt, vt mala Persica matu¬