551
168 LIBER
saccharum reddatur inuisibile. His factis,
adde aromata, & mel, miscendo probè ma¬
nibus, vnà cum farina, è qua tantum dema¬
tur, quantum satis erit, ad spargendum te¬
stum. Quo facto, manu mustacea secentur,
ea magnitudine, vt singula vncias tres conti¬
neat. Quibus omnibus peractis, ponantur
in testum, in cuius fundo farina sit sparsa, &
coquantur sic in fornace, donec satis est, de¬
inde auro obducantur.
Pasta ex saccharo facta, ex qua uariae fructuum
uasorum, & animalium formae confici queunt, quae
tamen esui non solùm sunt apta, sed etia suauissima.
R. Tragacanthi in aqua rosarum liquefa¬
cti, quantu satis est, deinde in singulas vncias
quatuor sacchari, sumito huius tragacanthi
liquefacti, ad fabae magnitudinem, succi ma¬
lorum parum, contundatur primò tragacan¬
thum, in mortario bene, donec ferè in aquam
resolutum fuerit, deinde adde succum limo¬
niorum, vna cum ouorum albo, miscendo
probè. His factis, adde sacchari albissimi in
puluerem contriti y. iiij. paulatim quidem, &
fiat pasta, quę eximatur, atque cum saccharo
optimè supra mensam subigatur, vt farina,
donec reducatur in mollem pastam, ex qua
deinde variae formae fieri possint. Quod cum
actum fuerit, ligneo cylindro, hoc est, terreti
ligno.