551
TERTIVS. 169
ligno complanetur, tenueturque pasta, vt va¬
riae inde formae confici queant. His formis,
& confectionibus in conuiuijs vti licebit
pro alijs vasis, modò cibis calidis non im¬
pleantur, in fine verò, ijs omnibus vesci, vt
pote gustui suauibus & gratis. Quòd si sua¬
uiores volueris, sumito amygdalarum dul¬
cium, mundatarum, & contusarum optimè,
sacchari optimi, aquae rosarum, sing. q. s. est.
misceantur, & fiat pasta, vt in Marzapanibus
fieri solet: dein de ponatur inter partes duas,
praedictę pastę, vel formę, ita, vt in medio si¬
ta fuerint, absque perceptione extrinseca, &
habebis vasa àdmodum iucunda, & elegantia.
Pasta ex Saccharo facta aliter, ex qua uariae fru¬
ctuum, uasorum & animalium formae confici que¬
unt: qui modus superiore melior est.
R. Sacchari puri, atque in puluerem reda¬
cti quantum volueris, fiat pasta cum albumi¬
nibus ouorum, deinde formae oleo amygda
larum prius inunctae iam dicta pasta imple¬
antur, postea simul comprimantur: & sic
runt animalia vel fructus facti: & sic omnia
fieri possunt, dummodo formae habeantur:
deinde ponantur in stuffa ad siccandum: de¬
mum tingantur secundum colorem suum.
Ratio conficiendi morselatam albam.
R. Sacchari clarificati, & non perfectè co¬
l 5