551
TERTIVS. 171
tur ad ferrum antequam infrigidetur: &
quanto longiori tempore ducuntur, tanto
albiores fiunt: deinde forcipe incidantur &
in stufa reseruentur. Sunt qui ponunt pro qua¬
libet libra sacchari amyli in puluerem reda¬
cti z. 7. post mediam sacchari coctionem, vel
in fine: & hoc vt saccharum non candeat: &
modus ille non vituperatur. In aqua autem
faccharum ponitur, vt viscositatem acqui¬
rat, qua mediante possit ad ferrum trahi: qua
tractione albi penidij fiant. Saccharum quan¬
to perfectius, tanto longiori tempore in
aqua permittitur infusum. Quanto vero gros¬
sum magis ac rubeum, tam minori tempo¬
re relinquendum est in aqua: & hoc nota. Sac¬
charum enim grossum & rubeum multum
de viscositate habet: ideo parum in aqua per¬
mittatur. Album verò paucam habet humi¬
ditatem, ideo ad illam acquirendam, quae ne¬
cessaria est ad hoc, quod trahi ad ferrum pos¬
sit, in aqua infusum stare debet, & longo
tempore.
Marzapanis conficiendi ratio, qui pectus, re¬
nes, hepar iuuant, genituram augent, uenerem stimu¬
lant, & ardorem urinae tollunt. Optimi sunt alimem
ti, benè concoquuntur.
Amygdalas, quae in aqua recenti per diem
& noctem resederint, bene mundas, quàm