551
178 LIBER
rio ponatur: ac saccharum supra ipsum pro¬
ijciatur cum captia parua foramine forato.
Et in principio, vt puta per tres manus, sac¬
charum sit leuis coctionis: postmodum vsque
ad finem, bonę, caldarium vel peluim duce¬
do huc & illuc semper. Nonnulli post primam
proiectionem sacchari, aspergunt dictum cin¬
namomum incisum Zingibere puluerizato.
vt fiant magis mordicatiui, & gustui fortio¬
res: qui modus mihi non placet. Verùm vt
mordentes fiant, debent fieri ex bono cinna¬
momo: nec infundendum est in aqua, vt qui
dam fatui faciunt, vt facilius incidatur: eo
quia illa infusio aufert saporem cinnamomi.
Confectio Coriandrorum solidorum.
Coriandri mundi & preparati fiunt ex sac¬
charo, sub quo ponitur semen coriandri. Et
in principio ferè vsque ad finem ponitur sac¬
charum benè coctum. In fine verò per tres¬
vel quatuor manus exhibetur lenis coctio¬
nis, vt maiorem rotunditatem accipere pos¬
sint, fiantque magis solidi. Dicti corriandri bo¬
siccandi & fricandi manibus sunt, & non
solum in fine, sed in omni additione saccha¬
ri: eo, quia inde duriores redduntur, nec ita
facilê ab humiditatibus denigrantur, & mol¬
les redduntur.
Confectura coriandrorum asperorum.
Semina coriandri saccharo, manibus for¬
titer