551
OCTAVVS. 449
Vinum ut dulce fiat.
Vuas legito, in sole per triduum expandi¬
to, quarto die meridiano tempore calidas
vuas proculcato, mustum lixiuum (hoc est
antequàm praelo pressum sit, quòd in lacum
musti fluxerit) tollito, cum deferbuerit, in
sextarios quinquaginta irim benè pinsatam
nec plus vnciae pondere addito, vinum à fae¬
cibus eliquatum diffundito: hoc vinum erit
suaue, firmum, corpori salubre.
A musto ut uinum dulce fiat.
Si dulce velis facere calcatum iam ac ex¬
pressum vinum, postquàm in dolijs condi¬
tum fuerit mustum, dolia per triduum deo¬
perta relinquito, atque ita deinde opercula
obdito osculis doliorum non valdè congru¬
entia, sed paululum superpendentia, virgis
quibusdàm aut harundinibus in medio in¬
terpositis. Caeterùm post quintum diem
percula exactè abdenda sunt, cinere aqua su¬
bacto illita, paruis foraminibus relictis, quae
& ipsa post septimum diem oblinantur. Si
verò dulcius adhuc esse velis, ad dies quin¬
que dolia deoperta sinito, & post quintum
diem opercula addito, quemadmo¬
dum est prae¬
dictum.
F