469
401
DE EXTRACTIS.
uatur; quae verò in fundo resistit, atque etiam ignitionem sustinet, licet maiore
igni etiam haec fugiat, tamen illius respectus vocatur fixum coagulum.
Praestantiora & vsitatiora turpetha conficiuntur ex mineralibus. Nam
in his maior est constantia. Vegetales essentiae figi quidem etiam possunt suo modo,
sed mineralium durationem non assequuntur, nisi ad sales minerales reuocentur.
Itaque potius relinquuntur in volaticis sui generis: cum non ideò flores sint quia
fugaces, distante opere florum à reliquis mysterijs.
Quorum essentia in parte fixa est, volatilitate noxia & impura: vel sub¬
limatione praeparantur adiectis nonnunquam retinaculis separabilibus, ne
bona quoque pars ascendat; vel reuerberatione, vel expiratione sub dio,
quomodo calces nonnullae fiunt. In aliquibus praestat coctio ex lixiuio,
ceto & alijs menstruis subindè mutatis. Quorum volatilitas non vsque adeò
est noxia, & praeparanda essentia fixa est; ea antequam reuerberentur, sub¬
limenturve, aquis fixatorijs, vt forti ex chalcantho & alumine, &c. maceran¬
tur; aut etiam eaedem crebrò infusae abstrahuntur vicissim destillatione,
quousque fixio quaesita appareat, & tunc tostione, sublimatione, reuerbe¬
ratione, cemento, &c. Separantur aliena, tandemque exaltatio fit per di¬
gestiones, circulationesve in debito menstruo.
Quae tota sunt volatilia, postquam depurata sunt, & ad aliquam es¬
sentiae formam redacta, crebris sublimationibus figuntur, adiecto retina¬
culo conueniente, maximeque si aliqua saltem eorum pars paulò fixior est,
ad eam prius assuetam ignibus, & ad aliquam constantiam redactam, ag¬
gregantur, imbibuntur, interuntur &c. Portiones volaticae, paulatim & or¬
dine, donec totum patiatur ignem.
Quod si vel taedio, vel indomita volatilitate, vtili tamen, opus mole¬
stum futurum est, in his vbi non refert, partem in flores vertimus, partem
in turpethum per sublimationes debitas, praemissis nonnunquam digestio¬
nibus fixatorijs.
Istis modis omne turpethum artificiosum fieri potest, quanquam vt in alijs
ita hic quoque variet industria.
Primus ordo congruit venenatis, quorum venenum non est in corpore seu fi¬
xa parte, sed in spiritibus vel humoribus, quibus duobus omne insidet, vt omne sit
volaticum, possitque per ignes exigi.
Secundus in metallorum hydrargyro philosophico, in metallis ipsis & venis
eorum partim maturis, partim immaturis ante separationem, excellit.
Tertius in hydrargyro vulgari locum inuenit, estque eius retinaculum potissi¬
mum aliquod metallum, maximè aurum, vel praecipitati pars fixa, aut sublimati,
&c. In stibio & alijs nonnullis etiam ferrum admouetur, &c.
Quartus
ggg 2