469
Clyssus rad.
angel.
Secundus
clyssi modus.
422
LIB. II. ALCHEMIAE TRACT. III.
Cyssus vitrioli: Destillatur initiò ex eo phlegma, postea spiritus, ex
quo separatur oleum: caput mortuum exhibet salem. Feces terre ę abiiciun¬
tur. Sal imbibitur oleo, postea diluitur aut nutritur spiritu: tandem phleg¬
mati circulato immiscentur, atque ita absoluitur clyssus vitriolatus.
Clyssus cinamomeus: E cinamomo irrigato vino nobili aqua prolicia¬
tur, postea per cohobia oleum, tertiò sal. Vniantur haec vicissim, ita vt sal in
aqua solutus extrahatur per alembicum, & postea confundatur oleum.
Huius loci est vinum alcalisatum. Sed & alius clyssus ex eodem potest
confici.
Vinum nobile destilletur in spiritum: Reliquiae mutentur in acetum:
Hoc destillatum parit phlegma: feces crystallos ponunt, ex quibus oleum, &
sal conficitur: singula rectificata possunt iterum componi, quanquam vt in
aliis, ita & hîc vsus dominatur.
Quod si omnia ex vno eodemque non possunt elici secundum indiui¬
duitatem numeralem, diuidatur copia in partes: veluti si radicis Angelicae
sit libra vna, ex parte aqua destillatur, ex alia succus extrahitur, ex tertia resi¬
na, ex quarta oleum. Omnium reliquiae reuerberantur in alcali. In vnione
taque substernitur succus mistus cum sale, & resina: mistura imbibitur oleo
& aqua, vel sal soluitur aqua, & lenta digestione sigillatim instillando par¬
tes, succo vnitur. Vel si placet, diluuntur omnia aqua, & in ea ser¬
uantur.
Clyssus absynthij: Destilletur aqua amara ex absynthio: reliquiae cal¬
cinentur in salem. Sumatur aliud absynthium, & reuerberetur extrahaturque
alcali. Sales aquae rectificatae remisti vniantur.
Huc pertinet butyrum ossium Paracelsi: Ex ossibus humanis phlegma de¬
stilla cum pinguedine. Ossa calcina in cinerem albissimum. Tere subtilissi¬
mè, & praedicto liquore imbibe ad consistentiam butyri. Vsus est ad ossium
fracturas.
Butyrum tartari: E tartaro liquor destilletur. Eo inceretur calx tartari
depurata, ad consistentiam butyri.
Alter clyssi modus est in his exemplis, & potissimum conuenit plan¬
tis: quarum diuersae partes tunc maximè legendae sunt, cùm sunt efficacissi¬
mae, satisque maturae: & interdum anteuertit vnius essentia essentiam alterius
tempore, veluti:
Clyssus hyssopi: Hyssopi herba mediocriter enata, partim destilletur in
aquam, partim tundatur, & conficiatur ex ea succus. Interim succedent flo¬
res: tandem semina, quae & ipsa elaborantur, vt fiat inde aqua, hinc oleum.
Omnia parata legibus coadunationum commisceantur.
Clyssus elonii: Radix effodiatur cùm folia prodierint: extrahatur ex ea
succus, & alcali. Idem fiat eum floribus, vbi iam aquositatem in succum ma¬
turum