93
49
AD AVBERTVM.
hoc intelligant. Sciunt enim haec de qui¬
bus loquuntur, in metallorum fodinis
in ipsa natura sua non reperiri, sed ex¬
his ambobus aiunt fieri quoddam ter¬
tium commixtum, vt iam diximus, ob¬
tinens naturas, proprietates, & virtutes
ipsorum, vt ex eo possit generari vnum¬
quodque metallorum pro ipsius compo¬
sitionis, digestionis, & loci diuersitate.
Haec sufficient de metallorum proxima
materia, quam Aubertus esse vult aquam,
ab aliis elementis affectam: sed causam
cur ita sentiat, obticuit, dicere conten¬
tus hoc ab aliis fuisse proditum, siue in
alienis scriptis à se repertum: quae vox
certè est hominis qui alterius fide, non
autem ratione sententiam suam demon¬
stret, quod veri Philosophi solent. Sed
iam ad se nos vocant effectrices cau¬
sae, quas constituunt Philosophi dupli¬
ces, totidemque patibiles. Calor enim
& frigus dicuntur ab Aristotel. [GR] ποιητικὰ [/GR],
quòd vim habeant ad mouendum: hu¬
midum verò & siccum [GR] παθητικὰ [/GR] , quorum
causa, res perpeti magis aliquid, quàm
agere solent, dicunturque affici à priori¬
bus qualitatibus tanquam à nobiliori¬
E