93
63
AD AVBERTVM.
qui oua Philosophicè decoquendo, cen¬
tenos aliquot decoxit aureos, cauilla¬
tur artem, quasi illum fefellerit: imme¬
ritò quidem, quum ipsemet potiùs aber
rarit, nec praestare ipsius culpam ars te¬
neatur. Genus enim debet iungi cum
genere, & species cum specie, & vnum¬
quodque germen respondere suo semi
ni, vt supra diximus. Non desunt alij qui
sui Elixiris materiam quaerant non in
vegetabilibus aut animalibus, sed in re¬
bus subterraneis & propinquioribus.
Dicunt enim artem naturam imitari,
ideóque ex iisdem principiis ex qui¬
bus & natura operatur, censent esse
laborandum, argentumque viuum &
sulphur, quae audiunt metallorum pro¬
ximam esse materiam, decoquunt. Sed
perdunt miseri, oleum & operam, quum
argentum viuum Philosophorum, non
sit illud vulgare, nec etiam commune
sulphur, vt iam dixi. Ecquis enim posset
in mensura & proportione debita con¬
sequi intentionem naturae? nemo pro¬
fectò: Deinde argentum viuum si vel
minimo igni admoueas, exhalat, ac
tiam mixtum secernitur, & sulphur