93
64
RESPONSIO
etiam non difficulter, quum tamen ho¬
rum amborum coniunctio sit necessa¬
ria ad finem vsque digestionis in gen¬
ratione metallorum. Sic falluntur quot¬
quot in marchasitis, tutia, antimonio,
arsenico, auripigmento, lapidem illum
quaerunt, cùm sit vel sulphur insepara¬
bile omninò, & tamen debeat sepa¬
rari vltimò, vt iam diximus, vel minori
igne cùm separetur, subiectum non esse
Philosophicum satis denotant omnium
Philosophorum scripta. Errant etiam
qui marem Solem censent accipiendum,
& foeminam Lunam, quae duo amalga¬
mant (liceat enim artis vocabulis vti)
cum vulgari Mercurio, & ex tribus
num faciunt, illáque decoquunt Chy¬
micè; sublimant, & ex illis tandem
nimam eliciunt, quam vltimò fixare
conantur. Nam à Philosophorum scri¬
ptis discedunt, qui fatentur omnes vno
ore, agens iunctum esse & proportio¬
natum à natura in mineris, cum sua
materia: dicuntque vnicam esse rem, in
qua sunt quatuor elementa benè propor¬
tionata, vt ibi sit figens & fixum, tingens
& tinctum, album & rubeum, masculus
&