547
26
DE LAPIDE
ei existentis. Et hoc omnes philosophi affir¬
mant, dicit enim Mundus in Turba: Nolite
compositionis pluralitatem curare: neque ea
quae philosophi in suis libris posuerunt. Ve¬
ritatis namque arcanum, natura vna est, & illud
in ventre suo occultum non videtur, neque
scitur nisi à sapientibus. Et in libro Saturni.
sta scientia nihil aliud est, quàm perfecta in¬
spiratio Dei: quia totum magisterium in vna¬
re consistit, quae dicitur Adrop. Similiter Mo¬
rienus in Castrensi: Huius rei inquit prima &
principalis substantia, et materia est vna, et de
ea est vnum, & cum ea fit vnum, vel aliquid ali¬
ud sibi additur, vel minuitur. Et Hermes, quo
modo ex vno omnia procedunt, & sic hoc ma¬
gisterium ex vna fit substantia atque materia. Et
Morien. inquit, Multiplicia sunt eiusdem radi¬
cis nomina, sed vnam radicem huius magiste¬
rij substantiam absque materia inuenies. Et Se¬
nior: Natura coniungit naturam, & natura gau¬
det natura, & tamen non est nisi vnica natura,
& genus vnum, & substantia vna, ac essentia
vna. Item Alphidius in Turba, Vnus est la¬
pis, vna natura, vna compositio, atque vnum
vas ad album & rubrum simul faciendum.
Et ideo concludit Rosarius: Oportet inquisi¬
torem huius artis constantis esse voluntatis
in opere, vt non modo hoc, modo illud atten¬
tare praesumat: quoniam in rerum multitu¬
dine