547
27
PHILOSOPH.
dine ars nostra non perficitur. Est enim lapis
vnus, via vna linearis, medicina vna, cui ni¬
hil additur extranei, nec minuitur, nisi quod
superflua in eius praeparatione remouentur,
Quoniam si aliquid extraneum sibi apponere¬
tur, statim corrumperetur, & non fieret ex eo
quod quaeritur.
Quòd lapis noster vnus existens, plures
in se res continet.
CAP. VII.
Qvamuis autem lapis vnus sit in substan¬
tia & natura, est tamen ex pluribus re¬
bus compositus, ex quibus sua perfe¬
ctio causatur, non solum sicut multę res alię in ex¬
traneo occulto, sed & in manifesto parcibus suis
distinctus: vnum enim continet, seu coniungit,
duo componunt medicinam: itaque sunt vno
in corpore iuncta tria, vt ait quidam philoso¬
phus. Hercules in Morieno Castrensi: Hoc
magisterium ex vna propria radice procedit,
quae postmodum in plures res expanditur, &
iterum ad vnum reuertitur. Et iterum ibidem
ait quidam sapiens: Propria creatio hominis
est sperma, & ex vno homine mulier extracta
est. Ex quibus scilicet, mare & foemina, multi
filij & filiae in colore & aspectu dissimiles na¬
ti sunt, & continuè nascuntur. Primùm ergo
continet duo: vnde Parmen. in Turb. Natura