547
47
PHILOSOPH.
parum inueniunt. Quare vt dicitur ab Arnaldo
in libro eius testamenti: tales secundum operationes
sunt valde prolixae, fastidiosae & periculosae, &
magnarum expensarum. & quandoque propter
vnum defectum, totum negotium perditur.
Et licet bene incipiamus, aut dimittimus, aut
negligentes sumus. Quare etiamsi ex metallis
posset fieri lapis, consultius dimittitur opus,
quàm inchoatur, vel incipitur,
Alij verò sunt qui laborant cum salib. atra¬
mentis & aluminib. soluentes cum ipsis aut eo¬
rum aquis solem, aut lunam, aut caetera metal¬
la & postea distillant & congelant dissolutas
calces. Et hi adhuc grauius errant: quia hae res
longius absunt ab intentione naturae.
Aliqui verò magis veritati appropinquant,
qui scilicet cum argento viuo & auro laborant
vel argento: ideò quia aurum est corpus nobi¬
lissimum: & argentum viuum nobilissimus
spiritus, & per amborum commixtionem ac di¬
gestionem potest extrahi anima. Sed nec hi se¬
cundum intentionem philosophorum agunt, sed de¬
cipiuntur in nominibus quibus vtuntur philosophi.
Scito quòd hęc ars mystica est: ipsi autem appli¬
cant nomina ad ipsas res sicut sonant. Philoso¬
phi .n. cum de argento viuo vel auro loquuntur,
volunt dicta sua intelligi de argento viuo phi¬
sophorum, vt de auro philosophorum. Quia
aurum philosophorum est sulphur philosophorum: