547
77
PHILOSOPH.
tur, & ex melioribus arboribus meliores gum¬
mae effluunt: & ex melioribus gallinis melio¬
ra oua procreantur: & bonus pastus bonas ac
pingues facit carnes. In genere gallinarum me¬
liores sunt nigrae quàm albae. Inter comple¬
xiones melior est sanguinea et cholerica: inter
aetates melior & magis robusta est iuuentus.
Vnde Rosarius dicit: Non comedes de filio,
cuius mater menstruum patitur: sed si come¬
dis de pinguiori carne conede, et habebis Aurum.
Et in libro Saturni dicitur: Non comedas de
filio cuius mater sit leprosa: quia si puram sub¬
stantiam habemus, purum corpus creare pos¬
sumus: & si masculus fuerit leprosus & foemi¬
na leprosa, necesse est corpus leprosum gene¬
rare. Vnde si purum corpus creare volumus,
oportet nos habere purùm masculum ab om¬
ni sorde mundum: & puram foeminam ab om¬
ni sorde mundam, & similiter purum semen
clarum ab omni sorde mundum. Et Raymun¬
dus de terminis inquit: Accipe gummi de In¬
dia, si habere poteris, quod est gummi nigrum
& clarum in manifesto, & rubeum in occulto,
aut de Hispania, & coniunge simul masculum
cum foemina, &c.
Secundum circa quod attendere debes est,
quòd foemina impregnetur suo semine mascu¬
lino. Est .n. lapidis generatio, quasi similis ge¬
nerationi hominis: quia oportet concurrere