547
155
PHILOSOPH.
& corpus penetrat, & dissoluit cum auxilio
caloris, & subtilem eius substantiam, quasi
quintam essentiam, à partibus terrestribus se¬
gregat, & iterum alcendens secum in coelum
portat. Propter hoc enim sit putrefactio lapi¬
dis, vt anima extrahi possit, & si non putrefie¬
ret extrahi non posset. Haec ergo sublimatio
tandiu continuetur, quousque tota anima extra¬
hatur. Ex qua re nota, quod lapis in duas par¬
tes principales diuiditur: Prima est quae sur¬
sum ascendit, & haec est aqua, quae est humida
& limpida. Et quamuis ascendat per modum
vaporis, tamen frigidiori aere repercusius, ite¬
rum veluti aqua condensatur, & descendit ad
humectandum terram. Et haec etiam est ani¬
ma, quae totum lapidem viuificat, & se habet
respectu olei: & à quibusdam dicitur Fumus
albus: à quibusdam verò acetum acerrimum:
qui in colore niueo ascendit, & est valde acu¬
ta. Et aqua haec habet secum animam, id est
tincturam solutam, & in spiritu depuratam,
ex corporibus extractam. Altera verò pars re¬
manet inferius fixa: & haec vocatur terra nu¬
trix, fex, magnesia, & melius alijs nominibus
nominatur. Dicitur etiam corpus mortui, in
quo nihil est vitae, quia albata est anima sua.
Haec autem terra non est abijcienda: quia in
fecibus est quod quaeris. Et ex hac terra pri¬
ma pars est nutrienda: propter quod multi de¬