547
160
DE LAPIDE
ra fiat alba, &c. Item in libro de septem Sigil¬
lis dicitur: Spiritus Mercurij ipsum corpus
subtiliter ingrediens, et ad simplicem materi¬
am disponens, extrahit ab eo animam & sic¬
cum in aerem portat. Postea verò ipso corpo¬
re disposito, et ad naturam quintae essentiae re¬
dacto, quae est simplex, iterum animam in¬
fundit. Corpus vero eam amplectens, gaudet.
Spiritus quoque cum anima corpus intrans,
psum perficit, et mortuum facit viuum: et dum
resurgit, in perpe tuum viuit. Et ista anima
est mediatrix inter corpus et spiritum, et ipsa
eos coniungit et ligat coniunctione insepara¬
bili: Spiritus enim non potest vniri cum cor¬
pore, nisi per animam quae est Solis et philo¬
sophorum tinctura. Videns igitur anima su¬
um corpus mortuum, et siccum, compatiens
descendit, et viuificat illud. Et quia ex coelesti
habitatione sublimis, et purissima atque virtu¬
tissima effecta est, ipsum quoque corpus suum
perenni vita et immortali donat, &c. Et Mire¬
ris philosophus ait: Spiritus qui extrahitur
est anima. Fex autem nigra remanens et resi¬
dua est corpus, in quo nihil est vitę. Anima te¬
nuis est, quae est aer: corpus verò spissum, quod
est terra. Oportet autem vnumquodque eo¬
rum regimen ordinem habere, quousque spis¬
sum attenuetur, et tenue incorporetur. In fe¬
ce enim est quòd quaeris. Non autem cineres
vili¬